Propterea cum dixisset, «Laudate Dominum, quoniam bonus psalmus: Deo nostro,» inquit, «jucunda sit laus.» Quomodo erit Deo nostro jucunda laus? Si bene vivendo landetur. Audi quia tunc erit illi jucunda laus. Alio loco dicitur, «Non est speciosa laus in ore peccatoris» 6Eccli. XV, 9 . Si ergo in ore peccatoris speciosa laus non est, jucunda non est; hoc enim jucundum, quod speciosum. Vis ergo ut Deo tuo jucunda sit laus? Noli bonae cantilenae tuae obstrepere moribus malis. «Deo nostro jucunda sit laus.» Quid dixit? Qui laudatis, bene vivite. Laudatio impiorum offendit Deum. Plus ille attendit quid vivas, quam quid sones. Certe cum eo quem laudas, pacem habere vis: quomodo cum illo quaeris pacem, quando a teipso dissonas? Quomodo, inquies, a memetipso dissono? Aliud sonat lingua, aliud indicat vita. «Deo nostro jucunda sit laus.» Potest enim laus jucunda esse homini, cum audit concinnis acutisque sententiis et suavi voce laudantem: sed «Deo nostro jucunda sit laus;» cujus aures, non ad os, sed ad cor; non ad linguam, sed ad vitam laudatoris patent.