[«vers.» 129.] Verba Psalmi haec sunt de quibus, adjuvante Domino, disputaturi sumus: «Mirabilia testimonia tua; propter hoc scrutata est ea anima mea.» Quis enumerat saltem generatim testimonia Dei? Coelum et terra, visibilia et invisibila opera ejus, dicunt quodammodo testimonium bonitatis et magnitudinis ejus; et ipse cursus frequens usitatusque naturae, quo temporum rapacitas volvitur, in rerum quarumque generibus, quamvis temporalibus atque mortalibus, quae certe consuetudine viluerunt, si pius considerator advertat, perhibet testimonium Creatori. Quid autem horum est quod non sit mirabile, si unum quodque non usu, sed ratione metiamur? Si vero tanquam sub unius contemplationis aspectu velut audeamus cuncta contueri, nonne fit in nobis quod ait propheta: «Consideravi opera tua, et expavi» 431Habac. III, 1 ? Et tamen iste non est ipsa rerum admiratione perterritus, sed eam potius dixit esse causam cur ea debuerit scrutari, quia mira sunt. Cum enim dixisset, «Mirabilia testimonia tua:» secutus adjunxit, «propter hoc scrutata est ea anima mea;» quasi factus sit ipse pervestigandi difficultate curiosior. Quanto enim quaeque res abstrusiores habet causas, tanto est mirabilior.