Sic est ergo rectum cor, fratres. Cuicumque aliquid accidit, dicat: Dominus dedit, Dominus abstulit. Ecce rectum cor: Sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21) . Quis abstulit? quid abstulit? cui abstulit? quando abstulit? Sit nomen Domini benedictum. Et non dixit, Dominus dedit, diabolus abstulit. Intendat ergo Charitas Vestra, ne forte dicatis: Haec mihi diabolus fecit. Prorsus ad Deum tuum refer flagellum tuum, quia nec diabolus tibi aliquid facit, nisi ille permittat qui desuper habet potestatem, aut ad poenam, aut ad disciplinam: ad poenam impii, ad disciplinam filii. Flagellat autem omnem filium quem recipit 65Heb. XII, 6. Nec te sine flagello speres futurum, nisi forte cogitas exhaeredari. Flagellat omnem filium quem recipit. Itane omnem? Ubi te volebas abscondere? Omnem: et nullus exceptus, nullus sine flagello erit. Quid? ad omnem? Vis audire quam omnem? Etiam Unicus sine peccato, non tamen sine flagello. Unde ipse Unicus portans infirmitatem tuam, et praefigurans in se personam tuam, tanquam caput gestans personam etiam corporis sui, cum appropinquaret passioni, ex homine quem gerebat contristatus est, ut te laetificaret; contristatus est, ut te consolaretur. Potuit enim utique sine tristitia esse Dominus, iturus ad passionem. Si potuit miles, non potuit imperator? Quomodo potuit miles? Attende Paulum exsultantem, propinquantem passioni: Ego autem jam, inquit, immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero superest mihi corona justitiae, quam mihi Dominus reddet in illa die justus judex. Non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus 66II Tim. IV, 6-8 . Videte quemadmodum exsultat, venturus ad passionem. Ergo gaudet coronandus: contristatur coronaturus. Quid igitur portabat? Infirmitatem quorumdam, qui veniente tribulatione vel morte contristantur. Sed vide quomodo eos ducit in directionem cordis. Ecce tu volebas vivere, non volebas tibi aliquid accidere; sed Deus aliud voluit: duae voluntates sunt; sed voluntas tua corrigatur ad voluntatem Dei, non voluntas Dei detorqueatur ad tuam. Prava est enim tua, regula est illa: stet regula, ut quod pravum est, ad regulam corrigatur. Videte quomodo hoc docet Dominus Jesus Christus: Tristis est anima mea usque ad mortem: et, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Ecce ostendit humanam voluntatem. Sed vide rectum cor: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater 67Matth. XXVI, 38, 39 . Hoc ergo fac, gaudens in his quae tibi accidunt: et si venerit dies ille ultimus, gaude. Aut si subrepit humanae cujusdam voluntatis fragilitas, cito dirigatur in Deum; ut sis in eis quibus dicitur, Gloriamini omnes recti corde.