[vers. 9, 10.] Alienatus factus sum fratribus meis, et hospes filiis matris meae. Filiis Synagogae hospes factus est. In patria quippe ipsius dicebatur: Nonne nos scimus eum esse filium Mariae et Joseph 53Luc. IV, 22 ? Et unde alio loco: Hunc autem nescimus unde sit 54Joan. IX, 29 ? Factus ergo sum hospes filiis matris meae. Non scierunt unde sim, de quibus erat caro mea: non me sciebant de femore Abraham natum; unde caro mea occulta erat, quando sub ipso femore manum servus ponens, juravit per Deum coeli 55Gen. XXIV, 9. Hospes factus sum filiis matris meae. Quare hoc? quare non agnoverunt? quare alienum dixerunt? quare ausi sunt dicere: Nescimus unde sit? Quoniam zelus domus tuae comedit me: id est, quia persecutus sum in illis iniquitates ipsorum, quia non patienter tuli quos corripui, quia quaesivi gloriam tuam in domo tua, quia flagellavi in templo male versantes 56Joan. II, 15; ubi etiam positum est, Zelus domus tuae comedit me. Hinc alienus, hinc hospes; hinc, Nescimus unde sit. Agnoscerent unde sim, si agnoscerent quod mandasti. Si enim invenirem illos servantes mandata tua, zelus domus tuae non comederet me. Et opprobria exprobrantium tibi super me. Hoc testimonio usus est et Paulus apostolus (lecta est modo ipsa lectio), et ait: Quaecumque ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt; ut per consolationem Scripturarum spem habeamus 57Rom. XV, 4 . Dixit ergo Christi fuisse istam vocem: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Quare, tibi? Numquid Patri exprobratur, et non ipsi Christo? Quare, opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me? Quia qui me cognovit, cognovit et Patrem 58Joan. XIV, 9: quia nemo exprobravit Christo, nisi Deo exprobrans: quia nemo honorat Patrem, nisi qui honorat et Filium 59Id. V, 23. Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me, quia me invenerunt.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 53. Luc. IV, 22
- 54. Joan. IX, 29
- 55. Gen. XXIV, 9
- 56. Joan. II, 15
- 57. Rom. XV, 4
- 58. Joan. XIV, 9
- 59. Id. V, 23