[«vers. 1.] Domine, clamavi ad te, exaudi me.» Hoc omnes possumus dicere. Hoc non dico, totus Christus dicit: sed magis ex persona corporis dictum est; quia et cum hic esset, carnem portans oravit, et ex persona corporis oravit Patrem, et cum oraret globi sanguinis de toto corpore ejus destillabant. Sic scriptum est in Evangelio: «Oravit Jesus intenta oratione,» «et sudavit sanguinem» 12Luc. XXII, 44 . Quid est de toto corpore sanguinis effluxio, nisi de tota Ecclesia martyrum passio? «Domine, clamavi ad te, exaudi me: intende voci deprecationis meae, dum clamavero ad te.» Jam finitum negotium clamandi putabas, cum diceres, «Clamavi ad te.» Clamasti, jam noli esse securus. Si finita est tribulatio, finitus est clamor: si autem manet tribulatio Ecclesiae et corporis Christi usque in finem saeculi, non tantum dicat, «Clamavi ad te, exaudi me;» sed, «Intende voci deprecationis meae, dum clamavero ad te.»