Unde venerit ad hoc, recordamini: Hunc humiliat, et hunc exaltat. Quod figuratum est nobis in Evangelio per duos homines, Pharisaeum et Publicanum, hoc latius accipientes, intelligamus duos populos, Judaeorum, et Gentium: Judaeorum populus, Pharisaeus ille; Gentium populus, Publicanus ille. Judaeorum populus jactabat merita sua; Gentium confitebatur peccata sua. Qui novit in Litteris sanctis et Epistolas apostolicas, et Actus Apostolorum, videt ibi quod dico: ne longum faciam quomodo Apostoli exhortabantur Gentes ne desperarent, quod in magnis peccatis jacuissent; et reprimebant Judaeos, ne se extollerent quasi ex justificationibus Legis, et ideo se putarent justos, Gentiles autem peccatores esse, quia Judaeis et Lex erat, et templum erat, et sacerdotium erat 34Rom. III, IV. Illi autem omnes cultores idolorum, veneratores daemoniorum, longe quidem positi; sicut Publicanus ille de longinquo stabat. Sicut illi superbiendo recesserunt, sic isti confitendo propinquaverunt. Calix ergo vini meri plenus in manu Domini, quantum donat Dominus ut intelligam 35potest enim alius melius, quia sic se habet obscuritas Scripturarum: difficile est ut unum pariant intellectum. Quicumque tamen intellectus exierit, opus est ut regulae fidei congruat: nec majoribus invidemus, nec parvuli desperamus. Quid nobis videatur dico Charitati Vestrae, non ut obstruam aures vestras adversus alios melius aliquid forte dicturos. Calix vini meri plenus mixto videtur mihi esse Lex quae data est Judaeis, et omnis illa Scriptura Veteris quod dicitur Testamenti, ibi sunt pondera omnium sententiarum. Nam ibi Novum Testamentum absconditum latet, tanquam in faece corporalium sacramentorum. Circumcisio carnis magni sacramenti res est, et intelligitur inde circumcisio cordis. Templum illud Jerusalem magni sacramenti est res, et intelligitur ex eo corpus Domini. Terra promissionis intelligitur regnum coelorum. Sacrificium victimarum et pecorum magnum habet sacramentum; sed in omnibus illis generibus sacrificiorum intelligitur unum illud sacrificium et unica victima in cruce Dominus: pro quibus omnibus sacrificiis unum nos habemus, quia et illa figurabant haec, id est, illis haec figurabantur. Accepit populus ille Legem; accepit mandata justa et bona. Quid tam justum quam, Non occides, Non moechaberis, Non furaberis, Non falsum testimonium dices. Honora patrem et matrem, Non concupisces rem proximi tui, Non concupisces uxorem proximi tui, Unum Deum adorabis, et ipsi soli servies 36Exod. XX, 7-17, et Deut. V, 6-21 ? Omnia ista ad vinum pertinent. Illa vero carnalia quasi resederunt, ut remanerent apud illos, et effunderetur inde omnis spiritualis intellectus. Calix vero in manu Domini, id est in potestate Domini; vini meri, id est Legis sincerae; plenus est mixto, id est cum faece corporalium sacramentorum. Et quia hunc humiliat, superbum Judaeum, et hunc exaltat, confitentem Gentilem, inclinavit ex hoc in hunc, id est a Judaico populo in Gentilem populum. Quid inclinavit? Legem: eliquatus est inde spiritualis intellectus; Verumtamen faex ejus non est exinanita, quia omnia sacramenta carnalia apud Judaeos remanserunt. Bibent omnes peccatores terrae. Qui bibent? Omnes peccatores terrae. Qui peccatores terrae? Judaei erant quidem peccatores, sed superbi; Gentiles autem erant peccatores, sed humiles: Omnes peccatores bibent; sed vide qui faecem, qui vinum. Etenim illi bibendo faecem, evanuerunt; isti bibendo vinum, justificati sunt: audeam dicere et inebriatos, et non timebo; atque utinam omnes sic inebriemini! Recordamini: Calix tuus inebrians quam praeclarus 37Psal. XXII, 5 ! Quid enim? putatis, fratres mei, omnes illos qui confitendo Christum etiam mori voluerunt, sobrios fuisse? Usque adeo ebrii erant, ut suos non agnoscerent. Omnes propinqui sui, qui eos a spe coelestium praemiorum terrenis blandimentis avertere moliti sunt, non sunt agniti, non sunt auditi ab ebriis. Non erant ebrii, quibus mutatum cor erat? Non erant ebrii, quorum mens alienata erat ab hoc saeculo? Bibent, inquit, omnes peccatores terrae. Sed qui bibent vinum? Peccatores bibent, sed ne remaneant peccatores; ut justificentur, non ut puniantur.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 34. Rom. III, IV
- 35. potest enim alius melius, quia sic se habet obscuritas Scripturarum: difficile est ut unum pariant intellectum. Quicumque tamen intellectus exierit, opus est ut regulae fidei congruat: nec majoribus invidemus, nec parvuli desperamus. Quid nobis videatur dico Charitati Vestrae, non ut obstruam aures vestras adversus alios melius aliquid forte dicturos
- 36. Exod. XX, 7-17, et Deut. V, 6-21
- 37. Psal. XXII, 5