Nusquam ergo se extollat humana superbia: donis suis Deus retribuit bona praemia. Sed iste qui jam orat et dicit, «Retribue servo tuo, vivam;» si penitus esset mortuus, non oraret: sed ab illo accepit initium bonae concupiscentiae, a quo vitam poscit obedientiae. Habebant enim aliquam fidem, qui dicebant: «Domine, auge nobis fidem» 84Luc. XVII, 5 . Ille vero et incredulitatem suam confitebatur, nec fidem diffitebatur, qui cum esset interrogatus utrum crederet, ait: «Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam» 85Marc. IX, 23 . Jam utique vivere incipiens postulat vitam, qui eredens orat obedientiam: non pro ea servata praemium; sed ut servetur, auxilium. Vita quippe crescente vivescit per omnem diem, qui renovatur de die in diem 86II Cor. IV, 16 .