Potest et sic iste sensus intelligi: Exsurge, Domine, in ira tua , exaltare in finibus inimicorum meorum: id est, exsurge in ira tua, et non te intelligant inimici mei; ut hoc sit exaltare, id est, altus efficere ne intelligaris, quod refertur ad illud silentium. Sic enim de hac exaltatione in alio psalmo dicitur: Et ascendit super Cherubim, et volavit. Et posuit tenebras latibulum suum 23Psal. XVII, 11, 12 : qua exaltatione, id est occultatione, cum te merito peccatorum suorum non intellexerint qui te crucifigent, congregatio credentium circumdabit te. Ipsa enim humilitate exaltatus est, id est, non est intellectus; ut ad hoc referatur, Et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti; id est, cum appares humilis, altus esto, ut non te intelligant inimici mei: justo autem sunt peccatores inimici, et pio impii. Et congregatio populorum circumdabit te: id est, per hoc ipsum quod non te intelligunt qui te crucifigunt, credent in te Gentes, atque ita congregatio populorum circumdabit te. Sed quod sequitur si vere hoc significat, plus doloris habet quia jam incipit sentiri, quam laetitiae quia intelligitur. Sequitur enim, Et propter hanc in altum regredere: id est, et propter hanc congregationem generis humani, qua Ecclesiae refertae sunt, in altum regredere, id est, rursus desine intelligi. Quid est ergo, Et propter hanc, nisi quia et ista te offensura est; ita ut verissime praenunties, dicens: Putas cum venerit Filius hominis, inveniet fidem super terram 24Luc. XVIII, 8 ? item dicit de pseudoprophetis, qui intelliguntur haeretici: Propter eorum iniquitatem refrigescet charitas multorum 25Matth. XXIV, 12 . Cum ergo et in Ecclesiis, hoc est in illa congregatione populorum atque gentium, ubi nomen christianum latissime pervagatum est, tanta erit abundantia peccatorum quae jam ex magna parte sentitur, nonne illa hic praedicitur, quae per alium quoque prophetam denuntiata est, fames verbi 26Amos VIII, 11? Nonne et propter hanc congregationem peccatis suis a se lumen veritatis abalienantem, Deus in altum regreditur, id est, ut aut non, aut a perpaucis, de quibus dictum est, Beatus qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 27Matth. X, 22 , teneatur et percipiatur sincera fides, et ab omnium pravarum opinionum labe purgata? Non ergo immerito dicitur, Et propter hanc congregationem in altum regredere; id est, secede rursus in altitudinem secretorum tuorum, etiam propter hanc congregationem populorum quae habet nomen tuum et facta tua non facit.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 23. Psal. XVII, 11, 12
- 24. Luc. XVIII, 8
- 25. Matth. XXIV, 12
- 26. Amos VIII, 11
- 27. Matth. X, 22