TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audisti quemadmodum exhibeat Deus misericordiam et judicium; exhibe et tu misericordiam et judicium. An forte ad Deum pertinent ista, ad hominem non pertinent? Si ad hominem non pertinerent, non diceret Dominus Pharisaeis: Reliquistis graviora Legis, misericordiam et judicium 34Id. XXIII, 23 . Ergo pertinent ad te misericordia et judicium. Ne putes quod ad te misericordia pertineat, judicium autem non ad te pertineat. Aliquando audis causam inter duos, quorum duorum unus est dives, et alius pauper; et contingit ut pauper habeat causam malam, dives autem bonam: jam si tu non es eruditus in regno Dei, videris tibi bene facere, si quasi pauperem miseratus, abscondas et contegas iniquitatem illius, et velis eum justificare, ut quasi causam bonam habere videatur: et si reprehensus fueris quod male judicasti, quasi de misericordia respondes: Novi, et ego scio; sed pauper erat, misericordia ei debebatur. Quomodo tenuisti misericordiam, et perdidisti judicium? Et quomodo, inquis, si tenerem judicium, non amitterem misericordiam? Pronuntiarem adversus pauperem, qui unde redderet non haberet; aut si haberet, cum reddidisset unde postea viveret non inveniret? Ait tibi Deus tuus: Ne accipias personam pauperis in judicio 35Exod. XXIII, 3 . Caeterum facile est ut admoneamur personam divitis non accipere; hoc omnis homo videt, atque utinam sic omnis homo faceret! illud est ubi fallitur, veluti qui vult placere Deo, si personam pauperis in judicio accipiat, et dicat Deo: Favi pauperi. Imo teneres utrumque, et misericordiam et judicium. Primo, qualem misericordiam fecisti in eum, cujus iniquitati lavisti? Ecce saccello pepercisti, cor percussisti: pauper iste iniquus remansit; et tanto iniquior, quanto te quasi hominem justum favere vidit iniquitati suae. A te recessit injuste adjutus, Deo remansit juste damnandus. Qualem misericordiam praebuisti ei, quem injustum fecisti? Ecce crudelior inveniris quam misericordior. Quid ergo, inquis, facerem? Judicares primo secundum causam, argueres pauperem, flecteres divitem. Alius est judicandi, alius petendi locus. Quando te ille dives videret tenuisse justitiam, non erexisse iniqui pauperis cervicem, sed pro merito peccati sui objurgasse te juste, nonne flecteretur ille ad misericordiam petente te, qui laetus redditus erat judicante te? Quamvis ergo, fratres, Psalmi plura restent, consulendum est tamen viribus et animae et corporis propter varietatem audientium: quia et cum relicimur ex eodem tritico velut multi sapores nobis fiunt, ad detergenda fastidia: haec vobis sufficiant.

Notes

  1. 34. Id. XXIII, 23
  2. 35. Exod. XXIII, 3