TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Aliquid etiam me dicere admonet in hoc loco capitis ipsius nostri sublimitas; quoniam infirmatus est usque ad mortem, et assumpsit infirmitatis carnem, ut pullos Jerusalem colligeret sub alas suas tanquam gallina infirmata cum parvulis. Non enim in aliqua ave hoc aliquando conspeximus, earum etiam quae nidificant ante oculos nostros, sicut parietum passeres, sicut hirundines tanquam annuae nostrae hospites, sicut ciconiae, sicut aliae atque aliae aves quae ante oculos nostros nidificant, et ovis insidunt, pullos alunt, sicut ipsae columbae quas quotidie videmus; aliquam avem infirmari cum parvulis non cognovimus, non aspeximus, non vidimus. Gallina quomodo hoc habet? Certe notam rem dico, quae in conspectu nostro quotidie versatur: quomodo raucescit vox, quomodo fit hispidum totum corpus? deponuntur alae, laxantur plumae, et vides circa pullos nescio quid aegrotum, et ea est materna charitas quae invenitur infirmitas. Quare ergo Dominus, nisi propter hoc, gallina esse voluit in sancta Scriptura dicens: Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas, et noluisti 36Id. XXIII, 37 ! Congregavit autem omnes gentes, tanquam gallina pullos suos, qui infirmatus est propter nos, accipiens carnem a nobis, id est a genere humano; crucifixus, contemptus, alapis caesus, flagellatus, ligno suspensus, lancea vulneratus. Ergo hoc maternae infirmitatis est, non amissae majestatis. Cum ergo talis esset Christus, et ideo contemptus, et ideo lapis offensionis et petra scandali, et ideo multi offenderunt in eum 37Rom. IX, 32, et I Petr. II, 8: cum talis ergo esset, et tamen carnem sine peccato suscepisset, factus est particeps nostrae infirmitatis, non iniquitatis; ut ex eo quod nobiscum communicavit infirmitatem, solveret nostram iniquitatem. Ideo, Sine iniquitate cucurri, et dirigebar. Quid ergo, secundum id quod Deus est non est agnoscendus, et illud solum in eo considerandum est quod propter nos factus est, non illud quo nos fecit? Plane etiam illud considerandum est; quia magnum pietatis indicium est nosse quis pro te quid sustinuit. Non quicumque parvus, non pro te magno, sed pro te infirmo ille summus. Quid? Factus parvulus: Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem. Quis? supra audi: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ergo aequalis Deo semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo 38Philipp. II, 6-8 : et ita exinanivit, ut assumeret quod non erat, non ut amitteret quod erat. Quomodo ergo exinanivit? Quia tibi talis apparuit; quia tibi dignitatem quam apud Patrem habet, non demonstravit; quia tibi nunc obtulit infirmitatem, servavit purgato postea claritatem. Ille ergo Patri aequalis, talis est factus: et tamen in ipsa infirmitate agnoscendus est, non visione, sed fide; ut quod videre nondum possumus, saltem credamus, et credendo quod non videmus, etiam videre mereamur. Merito posteaquam resurrexit, ait Mariae Magdalenae, cui dignatus est primitus apparere: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem 39Joan. XX, 17 . Quid est hoc? Paulo post eum mulieres tetigerunt. Nam redeuntes a monumento, obviam sibi factum adoraverunt, et pedes ejus tenuerunt 40Matth. XXVIII, 9: discipuli etiam cicatrices palpaverunt 41Luc. XXIV, 39. Quid est ergo, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem; nisi, noli quod vides hoc solum me credere, ne et hic remaneat aspectus tuus quasi tactus tuus? Humilis enim tibi videor, nondum ascendi ad Patrem, unde et ad vos descendi, et inde non recessi, nondum illuc ascendi, quando vos non deserui. Venit non recedens, ascendit non deserens. Sed quid est quod ascendit ad Patrem? Quando nobis innotescit aequalis Patri. Nos enim ascendimus proficiendo, ut hoc videre, ut hoc intelligere, ut hoc utcumque capere valeamus. Ideo ergo distulit tactum, non abstulit, non repulit, non negavit. Nondum enim, inquit, ascendi ad Patrem. A summo coelo egressio ejus, dicit alius Psalmus, et occursus ejus usque ad summum coeli 42Psal. XVIII, 7 . Summum coeli, id est, summum in omnibus spiritualibus Pater est: inde excursus ejus, et occursus usque ad summum coeli. Occurrit usque ad summum, non dicitur nisi de aequali. Denique cum aliqua inaequalia comparamus, et aliquid breve ad aliquid magnum applicamus, videre quantum ad quantum sit, si inaequale invenerimus, ita solemus loqui, Non occurrit: si autem aequale sit, Occurrit. Ergo occursus ejus usque ad summum coeli, quia aequalis est Patri. Talem se volebat innotescere fidelibus suis, qui dixerat: Noli me tangere. Hoc volebat praestari a Patre fidelibus suis, qui dicebat: Exsurge in occursum mihi, et vide; innotesce quod tibi aequalis sim. Et vide: quid est, Et vide? Fac videri quod tibi aequalis sim. Quamdiu mihi Philippus dicit: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis? Quamdiu ego dicam, Tanto tempore vobiscum sum, et Patrem non nostis? Philippe, qui me videt, videt et Patrem: non credis quia ego in Patre, et Pater in me est 43Joan. XIV, 8-11 ? et adhuc forte non credit aequalem. Exsurge in occursum mihi, et vide. Fac me videri, fac te videri, fac notam hominibus aequalitatem nostram. Non putent Judaei se hominem crucifixisse. Quamvis in eo non crucifixum sit, nisi in quantum homo erat: tamen non cognoverunt quem crucifixerunt. Si enim cognovissent, Dominum gloriae nunquam crucifixissent 44I Cor. II, 8. Hunc Dominum gloriae ut noverint fideles mei, Exsurge in occursum mihi, et vide.

Notes

  1. 36. Id. XXIII, 37
  2. 37. Rom. IX, 32, et I Petr. II, 8
  3. 38. Philipp. II, 6-8
  4. 39. Joan. XX, 17
  5. 40. Matth. XXVIII, 9
  6. 41. Luc. XXIV, 39
  7. 42. Psal. XVIII, 7
  8. 43. Joan. XIV, 8-11
  9. 44. I Cor. II, 8