[vers. 5.] Deinde jam manifestam precem fundens, unde intelligatur superioris afflictionis commemoratio non esse quasi indicatio, sed deploratio: Usquequo, inquit, Domine, irasceris in finem, exardescet velut ignis zelus tuus? Rogat utique ne Deus usque in finem irascatur, id est, ne illa tanta pressura, et tribulatio, atque vastatio usque in finem perseveret; sed temperet correptionem suam, secundum illud quod in alio psalmo dicitur: Cibabis nos pane lacrymarum, et potabis nos in lacrymis in mensura 37Psal. LXXIX, 6 . Nam, quousque, Domine, irasceris in finem? ita dictum est, ac si diceretur, Noli, Domine, irasci in finem. Et in eo quod sequitur, Exardescet velut ignis zelus tuus, utrumque subaudiendum est, et, quousque, et, in finem; ac si diceretur, Quousque exardescet velut ignis zelus tuus in finem? Nam ita hic duo ista subaudienda sunt, sicut superius unum illud quod dictum est, posuerunt: nam cum habeat prior sententia, Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli, hoc verbum posterior non habet, ubi dictum est, Carnes sanctorum tuorum bestiis terrae; sed subauditur utique quod habet superior, posuerunt. Ira porro et zelus Dei, non sunt perturbationes Dei, sicut nonnulli Scripturas quas non intelligunt arguunt: sed nomine irae intelligitur vindicta iniquitatis; nomine zeli exactio castitatis, ne anima legem Domini sui contemnat, et a Deo suo fornicando dispereat. Haec ergo ipso effectu in hominum afflictione sunt turbulenta; in Dei autem dispositione tranquilla sunt, cui dictum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate judicas 38Sap. XII, 18 . Satis autem his ostenditur verbis, propter peccata hominibus, licet fidelibus, has fieri tribulationes; quamvis hinc florescat martyrum gloria merito patientiae, et pie sustentato in flagello Domini moderamine disciplinae. Hoc Machabaei inter saeva tormenta 39II Mach. VII, hoc tres viri inter innoxias flammas 40Dan. III, 21, hoc Prophetae sancti in captivitate testantur. Quamvis enim paternam correptionem fortissime et piissime perferant; non tamen tacent haec accidere meritis peccatorum: horum enim vox est et in Psalmis, Emendans emendavit me Dominus, et morti non tradidit me 41Psal. CXVII, 18 . Flagellat enim omnem filium quem recipit: et quis est filius cui non det disciplinam pater ejus 42Hebr. XII, 6, 7?
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 37. Psal. LXXIX, 6
- 38. Sap. XII, 18
- 39. II Mach. VII
- 40. Dan. III, 21
- 41. Psal. CXVII, 18
- 42. Hebr. XII, 6, 7