TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Cantabo et psallam Domino: securi erimus, et securi cantabimus, et securi psallemus, cum contemplabimur delectationem Domini, et protegemur templum ejus, in illa incorruptione, quando absorbebitur mors in victoriam 25I Cor. XV, 54. Modo quid? Quia jam dicta sunt gaudia illa, quae habebimus, cum acceperimus illam unam petitionem. Modo quid? Exaudi, Domine, vocem meam: gemamus modo, oremus modo. Gemitus non est nisi miserorum, oratio non est nisi indigentium. Transiet oratio, succedet laudatio; transiet fletus, succedet gaudium. Interim modo, quando in diebus malorum nostrorum sumus, non cesset oratio nostra ad Deum, a quo unam illam petamus; et ab ipsa petitione non desinamus, donec ad eam illo donante ac perducente perveniamus. Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me: unam illam petit, tam diu rogans, flens, gemens, non petit nisi unam. Finivit omnes cupiditates, remansit illa una quam petit.

Notes

  1. 25. I Cor. XV, 54