[vers. 4.] Non sunt abscondita a filiis eorum, in generatione altera. Haec est nostra generatio, in qua nobis donata est regeneratio. Annuntiantes laudes Domini, et potentias ejus, et mirabilia ejus quae fecit. Ordo verborum est, Et patres nostri narraverunt nobis, annuntiantes laudes Domini. Laudatur Dominus ut ametur: quid enim salubrius amatur?