[vers. 11, 12.] Et obliti sunt beneficiorum ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis, coram patribus eorum quae fecit mirabilia. Quid sit hoc, non est quaestio negligenda. De ipsis patribus paulo ante dicebat quod fuisset generatio prava et amaricans. Ne fiant, inquit, sicut patres eorum, generatio prava et amaricans; generatio quae non direxit cor suum, et caetera quae adhuc de ipsa generatione dicuntur, cujus imitationem eo modo cavendam praecipit alteri generationi, ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: de quibus jam satis quod visum est disseruimus. Quid sibi ergo vult, cum de ipsa generatione prava loquatur quomodo obliti sunt beneficiorum Dei, et mirabilium ejus quae ostendit eis, quod addidit et dicit: Coram patribus eorum quae fecit mirabilia. Quibus patribus, cum isti ipsi sint patres, quorum non vult esse posteros similes? Si illos acceperimus ex quibus isti nati erant, velut Abraham, Isaac et Jacob; jam olim dormierant, quando mirabilia Deus ostendit in Aegypto. Sequitur enim, In terra Aegypti, in campo Thaneos: ubi dicit ostendisse Deum istis mirabilia coram patribus eorum. An forte spiritu praesentes erant, quia de ipsis Dominus in Evangelio ait: Omnes enim illi vivunt 52Luc. XX, 38 ? An accommodatius accipimus patres, Moysen, et Aaron, aliosque seniores qui commemorantur in eadem Scriptura etiam spiritum accepisse, unde acceperat et Moyses, ut eum adjuvarent ad eumdem populum regendum ac ferendum 53Num. XI, 16, 17? Cur enim non appellarentur patres? Non sicut Deus Pater unus est qui regenerat Spiritu suo quos facit filios ad aeternam haereditatem; sed honoris gratia, propter aetatem curamque pietatis: sicut Paulus senior dicit, Non ut confundam vos, haec scribo; sed ut filios meos charissimos moneo; cum sciret utique a Domino dictum, Ne vobis dicatis patrem in terra; unus est enim Pater vester Deus 54Matth. XXIII, 9 . Quod non ideo dictum est, ut hoc vocabulum honoris humani de loquendi consuetudine tolleretur; sed ne gratia Dei qua in aeternam vitam regeneramur, naturae, vel potestati, vel etiam sanctitati cujusquam hominis tribueretur. Ideo cum diceret, Ego vos genui: praedixit, In Christo, et per Evangelium 55I Cor. IV, 14, 15 ; ne ipsius putaretur esse quod Dei est.