[«vers.» 4.] Ergo, «Psallite Domino, quoniam suavis est.» Et attendite quae circa nos fecit. «Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi.» Laudate, psallite, quoniam fecit ista. Talia dico quae capere valeatis. Caeteras gentes sub Angelis posuit; «Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi.» Gentem suam fecit agrum, quem coleret, quem ipse seminaret: quamvis ipse omnes gentes condiderit, caeteras Angelis commisit, sibi istam possidendam, servandamque deputavit; hunc populum, hunc Jacob. Merito illius, an gratia sua? De nondum natis ait, «Quia major serviet minori;» Apostolus dixit. Quod meritum habere nondum nati potuerunt, antequam quisquam eorum egisset aliquid boni aut mali? Non ergo se extollat Jacob, non glorietur, non suis meritis tribuat. Ante est praecognitus, ante praedestinatus, ante electus: non suis meritis electus, sed gratia Dei inventus et vivificatus 17Rom. IX, 11-13 . Sic et omnes gentes: nam ut insereretur, quid meruit oleaster amaritudine baccarum, sterilitate silvestri? Lignum quippe erat silvae, non agri dominici; et tamen ille per misericordiam suam et oleastrum inseruit in olivam. Sed adhuc non erat insertus oleaster, quando «Dominus elegit sibi Jacob, Israel in possessionem sibi.»