TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pharisaeo displicuit Dominus illi qui ad prandium vocaverat, quod peccatrix mulier accesserit ei ad pedes; et murmuravit adversus eum dicens: Si esset hic propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. O tu non propheta, unde scis quod nescierit quae mulier illi accessit ad pedes? Quia non servabat videlicet munditiam Judaeorum, quae a foris quasi custodiebatur in carne, et exsulabat ex corde, hoc de Domino suspicatus est. Dominus autem qui peccata mulieris noverat, etiam cogitationes hospitis audiebat, et respondit quae nostis. Et ne diu hinc loquar, tamen in ore ejus voluit conterere dentes ejus Proposuit enim: Duo debitores erant cuidam feneratori: unus quingentos debebat denarios, alius quinquaginta. Non habebant ambo unde redderent; dimisit ambobus. Quis eum plus dilexit? Ad hoc interrogat ille, ut ille respondeat: ad hoc ille respondet, ut dentes ejus in ore ejus conterantur. Respondit confusus, exclusus est: admissa est illa ad percipiendam misericordiam, quae irruperat in habitaculum alienum, sed non accesserat ad Deum alienum 44Luc. VII, 39-50: Contrivit Dominus dentes eorum in ore ipsorum.

Notes

  1. 44. Luc. VII, 39-50