TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 25.] Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: itaque non solum propter latitudinem fidei, quae per dilectionem operatur 11Gal. V, 6, sed etiam propter longitudinem perseverantiae, retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam. Et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus: non quod homines vident, sed in conspectu oculorum ejus. Quoniam quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna 12II Cor. IV, 18: quo pertinet altitudo spei.

Notes

  1. 11. Gal. V, 6
  2. 12. II Cor. IV, 18