[vers. 9.] Adhuc iste Israel forte non intelligit quae holocausta ejus in conspectu suo habeat semper, et adhuc de bobus, de ovibus, de hircis cogitat: non cogitet; Non accipiam de domo tua vitulos. Holocausta nominavi; jam animo et cogitatione ad terrenos greges currebas, inde pingue mihi aliquid eligebas: Non accipiam de domo tua vitulos. Praenuntiat Testamentum novum, ubi omnia illa sacrificia vetera cessaverunt. Erant enim tunc praenuntiantia futurum quoddam sacrificium, cujus sanguine mundaremur. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos.