TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non autem ait, concupiscit; sed, «Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas.» Fortasse quippe talis erat iste incola in terra, qui jam pervenerat ad id quod concupiverat, jamque desiderabat eas quarum se desiderium aliquando concupisse commemorat. Si autem jam desiderabat, cur non habebat? Non enim aliquid impedit quominus habeantur justificationes Dei, nisi quia non desiderantur, dum non in eas charitas fervet, quarum charitas lucet. An habebat eas, atque faciebat? Nam paulo post dicit: «Servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.» Sed quibus quasi gradibus ad eas perveniatur, ostendit. Prius est enim ut videatur quam sint utiles et honestae; deinde, ut earum desiderium concupiscatur; postremo, ut proficiente lumine atque sanitate delectet earum et operatio, quarum sola ratio delectabat. Sed ea quae sequuntur, quoniam jam iste prolixus est, alio sermone, adjuvante Domino, commodius disserentur.