TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 16.] Redemisti in brachio tuo populum tuum. Brachio tuo: hoc est virtute tua. Et brachium Domini cui revelatum est 27Isai. LIII, 1? Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Israel, et Joseph. Quomodo quasi duos populos, filios Israel, et Joseph? Nonne filii Joseph in filiis Israel? Ita plane. Hoc scimus, hoc legimus, hoc Scriptura clamat, hoc veritas indicat, quoniam Israel, idem qui Jacob, habuit filios duodecim, inter quos unus erat Joseph; et ex duodecim filiis Israel quotquot nati sunt, ad populum Israel pertinent. Quomodo ergo ait: Filios Israel et Joseph? Nescio quid hic distinguendum admonuit. Perscrutemur spiritum nostrum: fortassis ibi aliquid posuit Deus, quem debemus et nocte quaerere manibus nostris, ut non decipiamur; forte inveniemus et nos in hac distinctione filios Israel, et Joseph. Per Joseph alium populum intelligi voluit; Gentium populum intelligi voluit. Quare gentium populum per Joseph? Quia Joseph venditus est in Aegyptum a fratribus suis 28Gen. XXXVII, 28. Ille Joseph cui fratres inviderunt, et eum in Aegyptum vendiderunt, venditus in Aegyptum, laboravit, humiliatus est; agnitus, exaltatus, floruit, imperavit. Et his omnibus quid significavit? Quid, nisi Christum a fratribus venditum, ejectum de terra sua, tanquam in Aegyptum Gentium? Ibi primo humiliatum, quando persecutiones martyres patiebantur: nunc exaltatum, sicut videmus; quoniam impletum est in eo, Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi 29Psal. LXXI, 11 . Ergo Joseph populus ex Gentibus; Israel vero populus ex gente Hebraeorum. Redemit populum suum Deus, filios Israel et Joseph. Per quid? Per lapidem angularem, in quo duo parietes copulati sunt. 30Ephes. II, 14.

Notes

  1. 27. Isai. LIII, 1
  2. 28. Gen. XXXVII, 28
  3. 29. Psal. LXXI, 11
  4. 30. Ephes. II, 14