Tamen, fratres, antequam veniat dies dedicationis domus, videamus quia jam dedicatum est caput nostrum: jam facta est dedicatio domus in capite, tanquam dedicatio fundamenti. Caput sursum est, fundamentum deorsum: ne forte propterea male dixerimus fundamentum esse Christum; culmen est potius, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Sed puto nos non errasse. Apostolus enim dixit: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Jesus Christus: si quis autem superaedificaverit supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos. Qui bene vivunt, qui Deum honorant et laudant, qui patientes sunt in tribulationibus, qui desiderant patriam, ipsi aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos: qui autem amant adhuc saecularia, et negotiis terrenis implicati sunt, et dediti sunt vinculis quibusdam et affectibus carnis, domibus suis, conjugibus, possessionibus, et tamen christiani sunt, ita ut cor eorum non recedat a Christo, et nihil praeponant Christo, quomodo in aedificando nihil praeponitur fundamento; aedificant quidem ipsi ligna, fenum, stipulam: sed quid secutus est? Uniuscujusque opus quale sit ignis probabit: ignis tribulationis et tentationis. Iste ignis multos martyres hic probavit, omne autem genus humanum probat in fine. Inventi sunt martyres qui haberent ista saecularia. Quam multi divites et senatores passi sunt! Aedificabant tamen quidam eorum ligna, fenum, stipulam in affectibus carnalium et saecularium curarum: sed tamen quia Christum fundamentum habebant super quod aedificabant, arsit fenum, et ipsi remanserunt in fundamento. Sic dicit Apostolus: Si cujus opus manserit, mercedem accipiet: et nihil perdet; quia quod amavit, hoc inveniet. Quid ergo illis fecit ignis tribulationis? Probavit eos. Si cujus opus permanserit, mercedem accipiet: si cujus opus arserit, damnum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem 26I Cor. III, 11-15 . Sed aliud est igne non laedi, aliud per ignem salvari. Et unde? Propter fundamentum. Non recedat ergo de corde fundamentum. Noli super fenum ponere fundamentum, hoc est, noli anteponere fenum fundamento, ut fenum habeat primum locum in corde tuo, et secundum Christus: sed si jam non potest nisi esse ibi fenum, vel primum locum ibi habeat Christus, et fenum secundum.