TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 6.] Quasi diceretur, Unde ista scitis? Cantavimus haec omnes, et cantat homo in omnibus Christus: homo propter nos, Deus ante nos. Sed quid magnum ante nos? Ante terram et coelum, ante saecula. Hic ergo homo propter nos factus in ea, idem ipse Altissimus fundavit eam. Unde ista scimus? «Dominus narrabit» «in Scriptura populorum.» Hoc enim sequitur in Psalmo: «Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Dominus narrabit in Scriptura populorum et principum.» Quorum principum? Horum qui facti sunt in ea. Principes qui facti sunt in ea, in ea facti sunt principes: nam antequam in ea fierent principes, abjecta mundi elegit Deus, ut confunderet fortia. Numquid princeps piscator? numquid princeps publicanus? Principes plane; sed quia facti sunt in ea. Quales isti principes? Venerunt de Babylone principes, credentes de saeculo principes venerunt ad urbem Romam, quasi caput Babylonis; non ierunt ad templum Imperatoris, sed ad memoriam Piscatoris. Unde enim isti principes? Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam quae sunt, ut quae sunt evacuentur 31I Cor. I, 27, 28 . Hoc facit qui erigit de terra inopem, et de stercore exaltat pauperem. Utquid erigit? Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui 32Psal. CXII, 7, 8 . Magna res, magnum gaudium, magna laetitia. Postea venerunt in hanc civitatem et oratores; sed non venirent nisi praecederent piscatores. Magna haec; sed ubi haec, nisi in illa civitate Dei, de qua gloriosissima dicta sunt.

Notes

  1. 31. I Cor. I, 27, 28
  2. 32. Psal. CXII, 7, 8