[«vers.» 24.] Deinceps narrantur quae in Aegypto gesta sunt. «Et auxit,» inquit, «populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.» Etiam hoc totum breviter propositum est, ut quemadmodum factum sit, deinde narretur. Non enim tunc firmatus est populus Dei super Aegyptios inimicos suos, quando eorum masculini fetus necabantur, vel quando in faciendis lateribus conterebantur; sed quando in manu potenti, per signa et portenta Domini Dei sui, metuendi et honorandi facti sunt, donec duri regis contentio vinceretur, et mare Rubrum persecutorem cum exercitu ejus obrueret.