TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Est alius intellectus de torcularibus, dum tamen ab Ecclesiarum significatione non recedatur. Nam et Verbum divinum potest uva intelligi: dictus est enim et Dominus botrus uvae, quem ligno suspensum, de terra promissionis, qui praemissi erant a populo Israel, tanquam crucifixum attulerunt 2Num. XIII, 24. Verbum itaque divinum, cum enuntiationis necessitate usurpat vocis sonum, quo in aures pervehatur audientium, eodem sono vocis tanquam vinaciis, intellectus tanquam vinum includitur: et sic uva ista in aures venit, quasi in calcatoria torculariorum. Ibi enim discernitur, ut sonus usque ad aures valeat; intellectus autem memoria eorum qui audiunt, velut quodam lacu excipiatur, inde transeat in morum disciplinam et habitum mentis, tanquam de lacu in cellas in quibus, si negligentia non acuerit, vetustate firmabitur. Acuit namque in Judaeis, et hoc aceto 3Joan. XIX, 29 Dominum potaverunt. Nam illud vinum quod de generatione vitis Novi Testamenti bibiturus est cum sanctis suis Dominus in regno Patris sui 4Luc. XXII, 18, suavissimum atque firmissimum sit necesse est.

Notes

  1. 2. Num. XIII, 24
  2. 3. Joan. XIX, 29
  3. 4. Luc. XXII, 18