Adjutor meus esto, ne derelinquas me. Ecce enim in via sum; petivi a te unam, habitare in domo tua per omnes dies vitae meae, contemplari delectationem tuam, protegi templum tuum; hanc petivi unam: sed ut ad illam perveniam, in via sum. Forte dices mihi: Nitere, ambula; liberum arbitrium tibi dedi, voluntatis tuae es; prosequere viam, quaere pacem et sequere eam 29Psal. XXXIII, 15; noli a via declinare, noli ibi remanere, noli retro respicere; persevera in ambulando, quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 30Matth. X, 22, et XXIV, 13. Jam tu accepto libero arbitrio, quasi praesumis unde ambules: noli de te praesumere; si te dereliquerit, in ipsa via deficies, cades, aberrabis, remanebis. Dic ergo illi: Voluntatem quidem liberam mihi dedisti, sed sine te nihil est mihi conatus meus: Adjutor meus esto, ne derelinquas me; neque despicias me, Deus salutaris meus. Tu enim adjuvas qui condidisti, tu non deseris qui creasti.