TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 149.] Vocem meam,» inquit, «exaudi, Domine, secundum misericordiam tuam: et secundum judicium tuum vivifica me.» Prius enim Deus secundum misericordiam aufert a peccatoribus poenam, eisque postea justis secundum judicium dabit vitam; quia non frustra illi hoc ordine dicitur, «Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine» 462Psal. C, 1 : quamvis et ipsum tempus misericordiae non est sine judicio, de quo dicit Apostolus, «Si enim nos ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur: cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur» 463I Cor. XI, 31, 32 ; et ejus coapostolus, «Tempus est,» inquit, «ut judicium incipiat a domo Domini: et si initium a nobis»; «qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio» 464I Petr. IV, 17 . Et ultimum tempus judicii non erit sine misericordia, quia «coronat te,» ait psalmus, «in miseratione et misericordia» 465Psal. CII, 4 . Judicium autem sine misericordia sed sinitris qui non fecerunt misericordiam (Jacobi II, 13) .

Notes

  1. 462. Psal. C, 1
  2. 463. I Cor. XI, 31, 32
  3. 464. I Petr. IV, 17
  4. 465. Psal. CII, 4