[vers. 14.] Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum. Quae sunt istae usurae, nisi peccata, quae etiam debita nominantur 61Matth. VI, 12? Usuras autem appellatas puto, quia plus mali invenitur in suppliciis, quam commissum est in peccatis. Nam, verbi gratia, cum homicida corpus tantum hominis perimat, animae autem nocere nihil possit; ipsius et anima et corpus perditur in gehenna. Propter hujusmodi contemptores praesentis praecepti, et irrisores futuri supplicii dictum est: Ego veniens, cum usuris exigerem 62Id. XXV, 27 . Ab his usuris redimuntur animae pauperum, sanguine illo qui fusus est in remissionem peccatorum. Redimet ergo ab usuris, remittendo peccata, quae debebant ampliora supplicia: redimet autem ab iniquitate, adjuvando per gratiam etiam ad faciendam justitiam. Eadem itaque duo repetita sunt quae supra dicta erant. Quod enim supra est, Parcet inopi et pauperi, hoc intelligitur, Ex usuris: quod vero ibi dicit, Et animas pauperum salvas faciet; hoc dictum videtur, Ex iniquitate: ut redimet ad utrumque subandiatur. Nam parcendo redimet ab usuris; salvos autem faciendo redimet ab iniquitate. Ita, cum parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet; sic ex usuris et iniquitate redimet animas eorum. Et honorabile nomen ejus coram ipsis. Dant enim honorem nomini ejus pro tantis beneficiis, qui respondent dignum et justum esse gratias agere Domino Deo suo. Vel quod habent codices aliqui, Et honorabile nomen eorum coram ipso: quia etsi videntur huic saeculo contemptibiles Christiani, nomen eorum coram ipso est honorabile, qui eis illud dedit, jam non memor nominum illorum per labia sua 63Psal. XV, 4, quibus antea vocabantur, cum essent Gentilium superstitionibus obligati, vel suorum malorum meritorum signati vocabulis, antequam essent christiani: quod nomen honorabile est coram ipso, etsi contemptibile videtur inimicis.