TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tu siccasti fluvios Etham. Hac rumpit fontes et torrentes, hac siccat fluvios, ut inde currant aquae, et hinc aquae siccentur. Fluvios, inquit, Etham. Quid est Etham? Verbum enim hebraeum est. Quid interpretatur Etham? Fortis, robustus. Quis est iste fortis et robustus, cujus fluvios siccat Deus? Quis, nisi ille ipse draco? Nemo enim intrat in domum fortis, ut vasa illius diripiat, nisi prius alligaverit fortem 52Matth. XII, 29 . Ipse est fortis, de virtute sua praesumens, et Deum deserens; ipse est fortis, qui ait: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo 53Isai. XIV, 13 . De ipso calice perversae fortitudinis homini propinavit. Fortes esse voluerunt, qui se deos futuros de cibo vetito crediderunt. Factus est Adam fortis cui insultaretur: Ecce factus est Adam tanquam unus ex nobis 54Gen. III, 5, 6, 22 . Fortes et Judaei de justitia sua praesumentes: Ignorantes enim Dei justitiam, et suam justitiam quaerentes constituere, tanquam fortes, justitiae Dei non sunt subjecti 55Rom. X, 3 . Videte hominem digessisse fortitudinem suam, et remansisse infirmum, inopem, longe stantem, nec oculos ad coelum levare audentem; sed percutientem pectus suum, et dicentem: Domine, propitius esto mihi peccatori 56Luc. XVIII, 13 . Jam infirmus est, jam infirmitatem confitetur; non est fortis: arida terra est; rigetur fontibus et torrentibus. Illi adhuc fortes sunt, qui de virtute sua praesumunt. Siccentur flumina eorum: non proficiant doctrinae gentium, haruspiscum, mathematicorum, magicae artes; quoniam siccati sunt fluvii Fortis: Tu siccasti fluvios Etham. Arescat illa doctrina; inundentur mentes Evangelio veritatis.

Notes

  1. 52. Matth. XII, 29
  2. 53. Isai. XIV, 13
  3. 54. Gen. III, 5, 6, 22
  4. 55. Rom. X, 3
  5. 56. Luc. XVIII, 13