TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et redit ad illud, «A vigilia matutina speret Israel in Dominum. A vigilia matutina usque ad noctem, speravit anima mea in Dominum.» Sed quid speravit? «A vigilia matutina speret Israel in Dominum.» Non solum «speret Israel in Dominum,» sed, «a vigilia matutina speret Israel.» Ergo culpo spem saeculi, quando speratur de Deo? Non; sed alia spes est Israel propria. Non pro summo suo bono speret Israel divitias, non salutem corporis, non abundantiam terrenorum: imo tribulationem hic habiturus est, si forte contigerit illi propter veritatem pati aliquas molestias. Non enim non sperabant in Deum martyres, et tamen talia sunt passi, qualia latrones, qualia iniqui: subjecti ad bestias, ignibus concremati, gladio percussi, ungulis exarati, catenis obstricti, carcere necati, ista omnia mala passi, non sperabant in Dominum? aut ideo sperabant, ut istis malis carentes, hac vita fruerentur? Non plane; quia a vigilia matutina sperabant. Quid est hoc? Considerabant illam vigiliam matutinam qua resurrexit Dominus eorum, et videbant quia antequam resurgeret, talia et ipse passus erat, qualia ipsi patiebantur, et non desperabant etiam se post tales passiones resurrecturos ad vitam aeternam. «Speravit Israel in Dominum, a vigilia matutina usque ad noctem.»