TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et si cum labore aliquibus vestrum taedio fuerimus, finivimus Psalmum, transivit taedium, et gratulabimur, quia Psalmus totus expositus est. In medio jam timens ne onerarem vos, dimissurus eram: sed cogitavi quia intentio nostra praecideretur, et non sic rediretur ad dimidium, quomodo si excurreremus totum; et malui vobis gravis esse, quam re imperfecta reliquias servare. Debetur enim vobis etiam crastinus sermo: orate pro nobis ut valeamus exhibere, et afferte fauces esurientes et corda devota.