TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris. Plane factum est; nam de Asaph electi sunt qui irent ad Gentes, et praedicarent Christum, et diceretur eis: Quis est iste novorum daemoniorum annuntiator 17Act. XVII, 18 ? Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris. Eum enim praedicabant cui contradicebatur. Quem praedicabant? Mortuum resurrexisse Christum. Quis hoc audiat? quis hoc noverit? Nova res! sed signa consequebantur, et incredibili rei fidem miracula faciebant. Contradicebatur, sed contradictor vincebatur, et ex contradictore fidelis efficiebatur. Ibi tamen magna flamma: ibi martyres cibati de pane lacrymarum, et potati in lacrymis; sed in mensura, non amplius quam poterant ferre ut post mensuram lacrymarum sequeretur corona gaudiorum. Et inimici nostri subsannaverunt nos. Et ubi sunt qui subsannaverunt? Diu dictum est: Qui sunt isti colentes mortuum, adorantes crucifixum? diu dictum est. Ubi est nasus subsannantium? Nonne nunc qui reprehendunt, in cavernas fugiunt, ne videantur? Et inimici nostri subsannaverunt nos.

Notes

  1. 17. Act. XVII, 18