TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 13.] Cito fecerunt, obliti sunt operum ejus.» Alii codices intelligibilius habent, «Festinaverunt, obliti sunt operum ejus: non sustinuerunt consilium ejus.» Debuerunt enim cogitare tanta erga se opera Dei non esse inania, sed vocare ad aliquam sine fine felicitatem, quae per patientiam sustinenda est; sed festinaverunt beati fieri temporalibus rebus, quae ideo nemini conferunt veram felicitatem, quia non exstinguunt insatiabilem cupiditatem: «Qui» enim «biberit,» inquit, «ex hac aqua, sitiet iterum» 24Joan. IV, 13 .

Notes

  1. 24. Joan. IV, 13