TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et Psalmus est «Aggaei et Zachariae:» sic habet titulum. Isti duo prophetae, eo tempore quo captivus populus tenebatur in Babylonia, prophetabant jam futurum finem captivitatis, ut restauraretur civitas Jerusalem 2I Esdrae V, 1, 2; et VI, 14 , quae bello ceciderat. Significaverunt ergo nobis in mysterio vitam futuram, ubi laudabimus Deum post captivitatem vitae praesentis; ubi erit innovatio civitatis illius magnae Jerusalem unde peregrini suspiramus, captivati adhuc sub onere et sarcina corporis mortalis; unde adhuc gemimus in peregrinatione, exsultabimus autem in patria. Qui autem non gemit peregrinus, non gaudebit civis; quia desiderium non est in illo. Prophetae ergo isti sancti magnam consolationem praebuerunt tunc captivato populo secundum carnem, id est, constituto in Babylonia sub regibus alienigenis. Ostendebant enim per prophetiam, futurum tempus liberationis a captivitate, instaurationis Jerusalem. Sed illa omnia in figura gesta sunt 3I Cor. X, 6 ; habent veritatem suam: figurata sunt in antiquis, praesentia ostenduntur in nobis. Modo ergo quid dicit Apostolus? «Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino» 4II Cor. V, 6 . Nondum sumus in patria: quando erimus in patria? Quando triumphabimus devicto inimico diabolo, quando «mors novissima inimica destruetur: tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus» 5I Cor. XV, 26, 54, 55 ? Quando ergo nulla erit mortis contentio, quae modo est, et facit nos gemere ex defectu et mutabilitate rerum, ex fragilitate carnis humanae? Contendunt nobiscum quotidie tentationes, contendunt quotidie delectationes: etsi non consentiamus, tamen molestiam patimur, et contendimus, et magnum periculum est ne qui contendit vincatur; si autem non consentiendo vincamus, molestiam tamen patimur resistendo delectationibus. Non cessat, et non moritur hostis, nisi in resurrectione mortuorum. Sed praesumamus, fidamus, erigunt nos Aggaeus et Zacharias; cantant futuram liberationem nostram. Si illi populo cantaverunt, et impletum est; christiano populo quod cantatur, non implebitur? Securi estote: tantummodo in ista peregrinatione vitae quomodo agatis, videte. Non vobis placeat amor Babyloniae, ne obliviscamini civitatem Jerusalem. Etsi corpus vestrum adhuc in Babylonia tenetur, cor vestrum ad Jerusalem praemittatur. Laudet ergo tota creatura Dominum; quia hoc ibi facturi sumus, quod hic praemeditamur. 5. «Laudate Dominum de coelis; laudate eum in excelsis.» Primo de coelis dicit, postea de terra: laudatur enim Deus qui fecit coelum et terram. Coelestia tranquilla sunt, pacata sunt; ibi semper gaudium, nulla mors, nulla aegritudo, nulla molestia; semper laudant Deum beati: nos autem adhuc jusum sumus, sed cum cogitamus quomodo ibi laudetur Deus, cor ibi habeamus, et non sine causa audiamus, Sursum corda. Levemus cor sursum, ne putrescat in terra; quoniam placet nobis quod ibi agunt Angeli. Modo nos spe; postea re, cum illuc venerimus. «Laudate» ergo «eum in excelsis.»

Notes

  1. 2. I Esdrae V, 1, 2; et VI, 14
  2. 3. I Cor. X, 6
  3. 4. II Cor. V, 6
  4. 5. I Cor. XV, 26, 54, 55