[«vers.» 134.] Sed quid est quod dicit, «Redime me a calumniis hominum, et custodiam mandata tua?» Si vera illi homines crimina objiciunt, non calumniantur: si falsa, quid est quod se redimi desiderat a calumniis, id est a criminibus falsis, quae illi nocere non possunt? Crimen quippe falsum, quod est calumnia, reum non facit hominem, nisi apud judicem hominem: ubi autem Deus judex est, nullus falso crimine laeditur; quia non cui objicitur, sed objicienti potius imputatur. An hic Ecclesiae praesignatur oratio, et universi populi christiani, qui redemptus est a calumniis hominum, quibus exagitabantur usquequaque Christiani? Sed numquid propterea Dei mandata custodit ? Nonne inter ipsas calumnias, quando fervebant, multo gloriosius populus sanctus in tribulationibus Dei mandata servabat, cum ad perpetrandas impietates persequentibus non cedebat? Sed nimirum hoc est, «Redime me a calumniis hominum, et custodiam mandata tua:» Tu age infuso Spiritu tuo, ne me calumniae hominum terroribus vincant, et a tuis mandatis ad sua mala facta traducant. Si enim hoc mecum egeris, id est, hoc modo me ab eorum calumniis, ne criminationes falsas quas objiciunt pertimescam, patientia donata redemeris; inter ipsas calumnias custodiam mandata tua.