[vers. 46.] Filii alieni mentiti sunt mihi: filii non mei dicendi, sed potius alieni, quibus recte dicitur, Vos ex patre diabolo estis 18Id. VIII, 44 , mentiti sunt mihi. Filii alieni inveteraverunt: filii alieni, quibus ut renovarentur Novum Testamentum attuli, in vetere homine remanserunt. Et claudicaverunt a semitis suis: et tanquam uno pede debiles, quia Vetus tenentes, Novum Testamentum respuerunt, claudi effecti sunt, etiam in ipsa vetere Lege potius traditiones suas sequentes, quam Dei; calumniabantur enim de manibus non lotis 19Matth. XV, 2, quia tales erant semitae quas ipsi fecerant et consuetudine triverant, aberrando ab itineribus praeceptorum Dei.