[«vers. 4.] Inter scapulas suas obumbrabit tibi, et sub alis ejus sperabis.» Hoc dicit, ne tua protectio a te tibi sit, ne putes quia tu te potes protegere: ille te proteget, ut eruat; et cruet de muscipula venantium, et a verbo aspero. «Inter scapulas suas obumbrabit tibi,» et a tergo potes intelligere, et a pectore: scapulae enim circa caput sunt. Sed quia dicit, «sub alis ejus sperabis,» manifestum est quia protectio alarum expansarum facit te esse inter scapulas Dei, ut hinc atque hinc alae Dei te ponant in medio: et non timebis ne quis tibi noceat; tantum tu noli inde recedere, quo nullus inimicus audet accedere. Si gallina protegit pullos suos sub alis suis; quanto magis tu sub alis Dei tutus eris, et adversus diabolum et angelos ejus, quae aereae potestates tanquam accipitres circumvolitant, ut infirmum pullum auferant? Neque enim sine causa comparata est gallina ipsi Sapientiae Dei; nam Christus ipse Dominus noster et salvator tanquam gallinam se dixit: «Jerusalem, Jerusalem, quoties volui» «colligere filios tuos, tanquam gallina pullos suos, et noluisti» 17Matth. XXIII, 37 ? Noluit illa Jerusalem; velimus nos. Illa rapta est ab aereis potestatibus fugiens alas gallinae, praesumens de viribus suis, cum esset infirma: nos confitentes infirmitatem nostram, sub alas Dei fugiamus; erit nobis enim tanquam gallina protegens pullos suos. Non est enim injuriosum nomen gallinae. Attendite caeteras aves, fratres: multae aves ante nos fetant, calefaciunt pullos suos; nulla sic avis infirmatur cum pullis, quomodo gallina. Attendat Charitas vestra: hirundines, passeres et ciconias videmus extra nidos suos, nec cognoscimus utrum fetus habeant; at vero gallinam cognoscimus in infirmitate vocis, in relaxatione plumarum: tota mutatur affectu pullorum; quia illi infirmi sunt, infirmam se facit. Quia ergo et nos infirmi eramus, infirmam se fecit Sapientia Dei; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 18Joan. I, 14 , ut sub alis ejus speremus.