[«vers.» 13.] Jam caetera manifesta sunt, fratres, quia saepe tractata sunt. «Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem». Quis sit serpens, nostis: quomodo super illum calcet Ecclesia, quae non vincitur, quia cavet astutias ipsius. Quemadmodum autem sit leo et draco, puto et hoc nosse Charitatem vestram. Leo aperte saevit; draco occulte insidiatur: utramque vim et potestatem habet diabolus. Quando martyres occidebantur, leo erat saeviens: quando haeretici insidiantur, draco est subrepens. Vicisti leonem, vince et draconem: non te fregit leo, non te decipiat draco. Probemus quia leo erat, quando aperte saeviebat. Exhortans martyres Petrus ait: «Nescitis quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret» 74I Petr. V, 8 ? Aperte saeviens leo quaerebat quem devoraret: draco quomodo insidiatur? Per haereticos. Tales timens Paulus, ne ab illis corrumperetur Ecclesia a virginitate fidei, quam gestat in corde, ait: «Desponsavi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo; et timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita et mentes vestrae corrumpantur a castitate quae est in Christo» 75II Cor. XI, 2 et 3 . Virginitatem corporis paucae feminae habent in Ecclesia; sed virginitatem cordis omnes fideles habent. In ipsa fide virginitatem cordis timebat corrumpi a diabolo; quam qui perdiderint, sine causa sunt virgines corpore. Corrupta corde quid servat in corpore? Adeo mulier catholica praecedit virginem haercticam. Illa enim non est virgo in corpore, ista mulier facta est in corde; et mulier non a marito Deo, sed a serpente. Quid autem Ecclesia? «Super aspidem et basiliscum ambulabis.» Rex est serpentium basiliscus, sicut diabolus rex est daemoniorum. «Et conculcabis leonem et draconem.»