Supercecidit ignis, et non viderunt solem. Videtis quomodo dicit quamdam poenam obscurationis. Ignis supercecidit: ignis superbiae, ignis fumosus, ignis concupiscentiae, ignis iracundiae. Quantus ignis est? Super quem ceciderit, non videbit solem. Ideo dictum est: Non occidat sol super iracundiam vestram 57Ephes. IV, 26 . Ergo, fratres, ignem malae concupiscentiae timete, si non vultis liquefieri sicut cera, et perire a facie Dei. Supercadit enim ignis iste, et solem non videbitis. Quem solem? Non istum quem tecum vident et pecora, et muscae, et boni et mali; quia facit solem suum oriri super bonos et malos 58Matth. V, 45. Sed est alius sol, de quo dicturi sunt illi, Et sol non ortus est nobis; transierunt omnia illa tanquam umbra. Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis 59Sap. V, 6, 9 . Quare, nisi quia supercecidit ignis, et non viderunt solem? Vicit illos concupiscentia carnis. Et ista concupiscentia unde venit? Attendite. De traduce natus es cum eo quod vincas: noli tibi hostes addere, vince cum quo natus es. Ad stadium vitae hujus cum illo venisti, congredere cum eo qui tecum processit. Ipso non victo, quare provocas catervas concupiscentiarum? Delectatio enim carnalis, fratres, cum homine nascitur. Sed qui bene eruditur, cito videt hostem suum, et aggreditur et luctatur, et cito vincit: idoneus est enim nondum crescentibus hostibus. Qui autem illam concupiscentiam, cum qua de peccati propagine natus est, contemnit vincere, et multas adhuc excitat exseritque libidines, difficulter eas superat, et adversus se ipse divisus, igne proprio concrematur. Ne itaque speres quasi illas solas poenas futuras; praesentes vide. Supercecidit ignis, et non viderunt solem.