Et numerum dierum meorum qui est. Numerum dierum quaero qui est. Sic possum dicere, sic possum intelligere numerum sine numero, quomodo possunt dici anni sine annis. Ubi enim anni, utique quasi numerus; sed tamen, Tu idem ipse es, et anni tui non deficient 31Psal. CI, 28. Numerum dierum meorum mihi notum fac, sed qui est. Quid ergo? Iste numerus in quo tu es, non est? Plane, si attendam bene, non est: si haeream, quasi est; si transiliam, non est: si ab istis me excutiens superna contempler, si transeuntia manentibus comparem, video quid verum sit: quid autem magis videatur esse, quam sit? Dicturusne sum esse istos dies meos? Hos, inquam, dies esse dicturus sum; et tam magnum hoc verbum, huic cursui rerum labentium temere dabo? Ita ergo ipse deficiens pene non sum, ut exciderit mihi qui dixit, Ego sum qui sum 32Exod. III, 14. Est ergo aliquis numerus dierum? Vere est, et sine fine est. In his autem diebus dicam aliquid esse, si teneo de quo die me interrogas utrum sit: ut vel interroges me, tene unde me interrogas. Tenes diem istum? Si tenuisti hesternum, tenes et hodiernum. Sed hesternum, inquis, non teneo, quia jam non est: istum autem teneo in quo sum, et qui mecum est. Itane de isto excidit tibi jam quantum a prima luce transierit? Nonne iste dies a prima hora coepit? Da mihi primam horam ejus? da mihi et secundam ejus; quia forte et ipsa transvolavit. Tertiam, inquis, dabo tibi: forte enim in ipsa nunc sumus. Certe ergo sunt isti dies, et est tertia dies: et si tertiam dabis, non diem, sed horam dabis. Verumtamen ne hoc quidem tibi concedo, si mecum ista utcumque transilisti. Da mihi vel horam tertiam, ipsam mihi da in qua es. Si enim aliquid ejus jam praeteriit, et aliquid ejus adhuc restat; nec quod praeteriit mihi potes dare, quia jam non est; nec quod restat, quia nondum est. Quid mihi de hora ista, quae nunc peragitur, dabis? Quid de illa mihi dabis, cui committam hoc verbum ut dicam, Est? Cum dicis ipsum Est, certe una syllaba est, et momentum unum est, et tres litteras syllaba habet: in ipso ictu ad secundam hujus verbi litteram non pervenis, nisi prima finita fuerit; tertia non sonabit, nisi cum et secunda transierit. Quid mihi de hac una syllaba dabis? Et tenes dies, qui unam syllabam non tenes? Momentis transvolantibus cuncta rapiuntur, torrens rerum fluit; de quo torrente ille in via bibit pro nobis, qui jam exaltavit caput 33Psal. CIX, 7. Isti ergo dies non sunt: ante abeunt pene, quam veniant; et cum venerint, stare non possunt: jungunt se, sequuntur se, et non se tenent. Nihil de praeterito revocatur: quod futurum est transiturum exspectatur; nondum habetur, dum non venit; non tenetur, dum venerit. Numerum ergo dierum meorum qui est: non istum qui non est, et quod me difficilius et periculosius perturbat, et est et non est; nec esse possumus dicere quod non stat, nec non esse quod venit et transit. Est illud simplex quaero, Est verum quaero, Est germanum quaero, Est quod est in illa Jerusalem sponsa Domini mei, ubi non erit mors, non erit defectus, non erit dies transiens, sed manens, qui nec hesterno praeceditur, nec crastino impellitur. Hunc, inquam, numerum dierum meorum qui est, notum mihi fac.