[«vers.» 34.] Gratia itaque Dei nobis praecipue commendatur, quando sibi legem poni poscit a Domino, qui utique jam legem secundum litteram noverat. Sed quia littera occidit, spiritus autem vivificat 139II Cor. III, 6 ; orat ut per Spiritum faciat quod per litteram sciebat; ne per scientiam mandati non observati etiam praevaricationis ei crimen accedat. Quanquam etiam ut sciatur lex quomodo scienda est, id est, ut intelligatur quid sibi velit, quare sit eis posita qui eam non erant servaturi, quid habeat utilitatis etiam hoc ipsum quod «lex subintravit, ut abundaret delictum» 140Rom. V, 20 , nemo comprehendit, nisi a Domino acceperit intellectum: unde iste adjungit et dicit, «Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.» Cum enim quisque legem scrutatus fuerit, et ad ejus alta pervenerit, in quibus tota pendet; profecto debet Deum diligere ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente; et proximum suum tanquam seipsum. In his enim duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 141Matth. XXII, 37-40 . Hoc videtur promisisse, cum dixit, «Et custodiam illam in toto corde meo.»