Aut si filios ipsos homines accipis, intellige et de ipsis dictum. «Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos;» ut iste sit sensus: «Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo illos, et filii eorum,» id est, si custodierint; ut hic subdistinguas, et deinde inferas, «sedebunt in aeternum super sedem tuam,» id est, et filii tui et filii eorum, sed omnes si custodierint. Quid ergo si non custodierint? periit promissio Dei? Non: sed ideo dictum est, et ideo promissum est, quia praevidit Deus; quid, nisi credituros? Sed ne aliquis quasi minaretur promissis Dei, et in postestate sua vellet ponere quod promisit Deus ut impleretur; ideo et «juravit» dixit: in quo ostendit quia sine dubio venturum est. Quomodo ergo posuit ibi, «Si custodierint?» Ne jam glorieris de promissis, et dimittas te non custodire. Tunc eris filius David, si custodieris; si autem non, non eris filius David. Filiis David promisit Deus. Noli dicere, Filius sum David, si degeneras. Si Judaei illud non dicunt, qui de ipsa stirpe nati sunt (imo dicunt illud, sed delirant. Aperte enim Dominus ait: «Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite» [Joan. VIII, 39] . Inde illos negavit filios, quia facta non faciebant); nos quomodo nos dicimus filios David, qui de ejus stirpe non sumus secundum carnem? Restat ut filii non simus, nisi imitando fidem, nisi colendo Deum, sicut ille coluit. Si ergo quod tibi per stirpem non speras, per facta non vis assequi; quomodo in te complebitur quia sedebis super sedem David? et si non in te complebitur, putas quia non complebitur? Et quomodo invenit eam in campis saltuum? et quomodo steterunt pedes ejus? Qualiscumque ergo fueris, illa domus stabit.