TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 4.] Et taedium,» inquit, «passus est in me spiritus meus,» Recordamini, «Tristis est anima mea usque ad mortem» 41Matth. XXVI, 38 . Videte vocem unam. Numquid non apparet ipse transitus a capite ad membra, a membris ad caput? «Taedium,» inquit, «passus est in me spiritus meus.» Agnoscimus, «Tristis est anima mea usque ad mortem.» Sed et illic nos eramus. Transfiguravit enim in se corpus humilitatis nostrae, conformans corpori gloriae suae 42Philipp. III, 21 ; et vetus homo noster confixus est cruci cum illo 43Rom. VI, 6 . «In me turbatum est cor meum. In me,» inquit, non in aliis. Illi enim me deseruerunt, et illi qui inhaeserant recesserunt, et me ipsum quia mori videbant, aliud aliquid putaverunt; et a latrone victi sunt, qui tunc credidit 44Luc. XXIII, 40-22 , quando illi defecerunt.

Notes

  1. 41. Matth. XXVI, 38
  2. 42. Philipp. III, 21
  3. 43. Rom. VI, 6
  4. 44. Luc. XXIII, 40-22