TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ita cogitantem, et, ut dixi, dissolutis membris omnibus interioribus a facultate operis boni, possumusne, fratres, tanquam paralyticum tollere, et aperire tectum Scripturae hujus, et eum submittere ad Dominum? Videtis enim quia obscurum est. Porro si obscurum est, tectum est: et paralyticum animo quemdam intueor. Et hoc tectum video, et sub hoc tecto Christum latere agnosco. Faciam, quantum possum, quod laudatum est in illis qui aperto tecto ad Christum paralyticum submiserunt, ut diceret illi: Constans esto, fili, remissa sunt enim tibi peccata tua. Sic enim fecit interiorem hominem salvum a paralysi, remittendo peccata, et constringendo fidem. Sed erant ibi homines, qui non habebant oculos ad videndum interiorem paralyticum jam esse sanatum, et medicum curantem putaverunt blasphemantem. Quis est hic, inquiunt, qui peccata dimittit? Blasphemat iste. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Et quia ille erat Deus, talia cogitantes audiebat 81Luc. V, 18 22. Hoc verum de Deo cogitabant, sed Deum praesentem non videbant. Fecit ergo ille medicus aliquid et in corpore paralytici, ut et illorum qui talia dixerunt, interiorem paralysim sanaret. Fecit enim quod viderent, et dedit quod crederent. Eia ergo quisquis es tam infirmus et languens corde, ut attendens humana exempla, velis a bonis operibus desistere, et paralysi quadam interiore dissolutus es, age, si possumus, aperto isto tecto submittere ad Dominum.

Notes

  1. 81. Luc. V, 18 22