TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et appropinquavit cor illius. Cujus intelligimus, nisi cujus ira divisi sunt? Quomodo appropinquavit cor illius? Ut intelligamus voluntatem illius. Etenim ex haereticis asserta est Catholica, et ex his qui male sentiunt probati sunt qui bene sentiunt. Multa enim latebant in Scripturis; et cum praecisi essent haeretici, quaestionibus agitaverunt Ecclesiam Dei: aperta sunt quae latebant, et intellecta est voluntas Dei. Inde dicitur in alio psalmo, Congregatio taurorum inter vaccas populorum, ut excludantur hi qui probati sunt argento 63Psal. LXVII, 31 . Excludantur enim dixit, emineant, appareant. Unde dicuntur et in arte argentaria exclusores, id est, ex quadam confusione massae, formae expressores. Ergo multi qui optime possent Scripturas dignoscere et pertractare, latebant in populo Dei; nec asserebant solutionem quaestionum difficilium cum calumniator nullus instaret. Numquid enim perfecte de Trinitate tractatum est, antequam oblatrarent Ariani? numquid perfecte de poenitentia tractatum est, antequam obsisterent Novatiani? Sic non perfecte de Baptismate tractatum est, antequam contradicerent foris positi rebaptizatores; nec de ipsa unitate Christi enucleate dicta erant quae dicta sunt, nisi posteaquam separatio illa urgere coepit fratres infirmos, ut jam illi qui noverant haec tractare atque dissolvere, ne perirent infirmi sollicitati quaestionibus impiorum, sermonibus et disputationibus suis obscura Legis in publicum deducerent. Ergo illi divisi sunt prae ira vultus ejus, et nobis ad intelligendum appropinquavit cor ejus. Itaque intelligite illud quod in psalmo alio commemoravit: Congregatio taurorum, id est superborum cornupetarum, inter vaccas populorum. Quas dixit vaccas? Animas seductibiles. Utquid hoc? Ut excludantur hi, id est appareant qui latebant, qui probati sunt argento. Quid est, argento? Eloquio Dei. Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probabile terrae, purgatum septies tantum 64Psal. XI, 7 . Hunc sensum obscurum, videte quemadmodum in lucem excludat Apostolus: Oportet, inquit, et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos 65I Cor. XI, 19 . Quid est, probati? Probati argento, probati eloquio. Quid est, manifesti fiant? Excludantur. Quare hoc? Propter haereticos. Quid est, propter haereticos? Propter congregationem taurorum inter vaccas populorum. Sic ergo et hi divisi sunt prae ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius.

Notes

  1. 63. Psal. LXVII, 31
  2. 64. Psal. XI, 7
  3. 65. I Cor. XI, 19