TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 11.] Et illos videte quia sitit; videte quia currit in siti. Convertit ergo se ad illos, sitiens eos: Nolite sperare super iniquitatem. Nam spes mea in Deo est. Nolite sperare super iniquitatem. Vos qui non vultis accedere et transilire, nolite sperare super iniquitatem. Ego enim qui transilivi, spes mea in Deo: et numquid iniquitas est apud Deum 78Rom. IX, 14? Nolite sperare super iniquitatem. Hoc faciamus, illud faciamus, illud cogitemus, sic insidias componamus; de vanitate in unum. Tu sitis: qui contra te ista cogitant, ab eis quos bibis produntur. Nolite sperare super iniquitatem. Vana est iniquitas, nihil est iniquitas; potens non est nisi justitia. Occultari potest ad tempus veritas; vinci non potest. Florere potest ad tempus iniquitas, permanere non potest. Nolite sperare super iniquitatem: et in rapinam ne concupiscatis. Non es dives, et rapere vis? Quid invenis? quid perdis? O lucra damnosa! Invenis pecuniam; perdis justitiam. In rapinam ne concupiscatis. Pauper sum, non habeo. Ideo rapere vis? Quid rapias, vides: a quo rapiaris, non vides? Nescis circuire inimicum tanquam leonem rugientem, et quaerentem quid rapiat 79I Petr. V, 8? Praeda illa quam vis rapere, in muscipula est: tenes, et teneris. In rapinam ergo ne concupiscas, o pauper! sed concupisce in Deum qui praestat nobis omnia abundanter ad fruenlum 80I Tim. VI, 17. Pascet te qui fecit te. Qui pascit latronem, non pascet innocentem? Pascet te qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos 81Matth. V, 45. Si pascit lamnandos, non pascet liberandos? Ergo in rapinam noli concupiscere. Dictum est hoc pauperi, fortassis aliquid de necessitate rapturo. Dives procedat: Non habeo ego, inquit, necessitatem rapiendi: nihil mihi deest; abundant omnia. Et tu audi: Divitiae si fluant , ne apponatis cor. Ille non habet; iste habet: ille non quaerat rapere quod non habet; iste non apponat cor in eo quod habet. Divitiae si fluant, id est, si exundent, tanquam de fonte currant. Ne apponatis cor: noli de te praesumere, noli ibi te figere: certe vel hoc time, Divitiae si fluant. Non vides quia si ibi cor posueris, et tu flues? Dives es, et ecce jam non concupiscis adhuc habere, quia multa habes: audi, Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere. Et quid est, Ne apponatis cor? Neque sperare in incerto divitiarum 82I Tim. VI, 17 . Ergo, Divitiae si fluant, ne apponatis cor, ne in divitiis confidatis, non praesumatis, non speretis; ne dicatur: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua 83Psal. LI, 9 . Ergo, vani filii hominum, mendaces filii hominum, neque rapiatis, neque si fluant divitiae, cor apponatis; non jam vanitatem diligatis, et mendacium quaeratis. Beatus enim cujus est Dominus Deus spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias mendaces 84Psal. XXXIX, 5. Decipere vultis, fraudem vultis facere; quid affertis ut decipiatis? Stateras dolosas. Mendaces enim, inquit, filii hominum in stateris, ut decipiant proferendo stateras dolosas. Falso examine fallitis intuentes: nescitis alium esse qui appendit, alium qui de pondere judicat? Non videt cui tu appendis; sed videt qui te et ipsum appendit. Ergo non fraudem, non rapinam concupiscatis; non in his quae habetis spem ponatis: monui, praedixi, ait iste Idithun.

Notes

  1. 78. Rom. IX, 14
  2. 79. I Petr. V, 8
  3. 80. I Tim. VI, 17
  4. 81. Matth. V, 45
  5. 82. I Tim. VI, 17
  6. 83. Psal. LI, 9
  7. 84. Psal. XXXIX, 5