«Feci,» inquit, «judicium et justitiam: ne tradas me nocentibus me:» id est, Feci judicium justum; ne tradas me illis qui propterea me persequuntur. Nam etiam quidam codices habent, «Ne tradas me persequentibus me:» quod enim graece dictum est, τοῖς ἀντιδικοῦσι, quidam interpretati sunt, «nocentibus;» quidam, «persequentibus;» quidam, «calumniantibus.» Miror autem omnium quos in promptu habere potui codicum nusquam me legisse «adversantibus;» cum sine controversia quod graece ἀντίδικος, hoc latine adversarius appelletur. Orans itaque ne tradatur a Domino adversantibus sibi, quid orat, nisi quod oramus cum dicimus, «Ne nos inferas in tentationem» 413Matth. VI, 13 ? Adversarius est enim de quo dicit Apostolus, «Ne forte tentaverit vos qui tentat» 414I Thess. III, 5 . Ei tradit Deus quem deserit. Eum quippe ille non decipit, quem iste non deserit, in voluntate sua praestans decori hominis virtutem: ab illo autem qui dixerat in abundantia sua, «Non movebor in aeternum,» avertit faciem suam, et factus est conturbatus 415Psal. XXIX, 7, 8 , sibique monstratus. Quisquis igitur a timore Dei casto crucifixas habet carnes suas, et nulla carnali corruptus illecebra facit judicium opusque justitiae, orare debet ne adversantibus tradatur; id est, ne timendo perpeti mala, ad facienda mala persequentibus cedat. A quo enim accipit victoriam concupiscentiae, ne voluptate pertrahatur; ab illo etiam robur patientiae, ne dolore frangatur: quoniam de quo dicitur, «Dominus dabit suavitatem» 416Psal. LXXXIV, 13 ; de illo etiam dicitur, «Ab ipso est enim patientia mea» 417Psal. LXI, 6 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 413. Matth. VI, 13
- 414. I Thess. III, 5
- 415. Psal. XXIX, 7, 8
- 416. Psal. LXXXIV, 13
- 417. Psal. LXI, 6