[«vers. 9.] Ut faciant in eis judicium conscriptum.» Hoc est judicium quod faciunt sancti per omnes gentes. Quare, «conscriptum?» Quia ista antea conscripta sunt, et modo complentur. Ecce modo fiunt: aliquando legebantur, et non fiebant. Et conclusit ita: «Gloria haec est omnibus sanctis ejus.» Per totum mundum, per universas gentes hoc sancti agunt, sic glorificantur: sic exaltant Deum in faucibus suis, sic laetantur in cubilibus suis, sic exsultant in gloria sua, sic exaltantur in salute, sic cantant canticum novum, sic dicunt Alleluia, corde, ore, vita. Amen.