TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audistis canticum divitum de canticis Sion; audite et canticum pauperum. Idem Paulus loquitur: «Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa, stulta et noxia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem.» Haec sunt flumina Babylonis. «Radix est enim omnium malorum avaritia; quam quidam appetentes naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis» 18Ibid., 7-10 . Ergo contraria sunt ista cantica? Non sunt contraria. Videte quid divitibus dictum sit: «Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum», bona operari, tribuere, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum. Pauperibus autem quid dictum est? «Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem.» Non dixit, qui divites sunt; sed, «Qui volunt divites fieri.» Nam si jam divites essent, alterum canticum audirent: dives audit ut eroget, pauper audit ne desideret.

Notes

  1. 18. Ibid., 7-10