TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8.] Sedet in insidiis cum divitibus. Quibus divitibus, nisi eis quos hujus saeculi muneribus cumulabit? Et ideo in insidiis cum his sedere dictus est, quoniam falsam felicitatem ipsorum ad decipiendos homines ostentabit. Qui prava voluntate dum tales esse cupiunt, et bona aeterna non quaerunt, in laqueos ejus incident. In occultis ut interficiat innocentem. In occultis puto dictum esse, ubi non facile intelligitur quid appetendum, quidve fugiendum sit: innocentem autem interficere, est ex innocente facere innocentem.