TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9.] Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram: unam petii a Domino, hanc requiram, vultuum tuum, Non avertas faciem tuam a me. Quomodo se fixit in ista una petitione! Vis impetrare? Aliud noli petere: uni suffice, quia una tibi sufficiet. Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram Ne avertas faciem tuam a me: ne declines in ira a servo tuo. Magnifice, nihil dici divinius potest. Sentiunt hoc qui vere amant. Alius vellet beatus et immortalis esse in his, quas diligit, terrenarum concupiscentiarum voluptatibus: et forte propterea Deum coleret, et oraret, ut diu hic viveret in deliciis suis, et non ab eo aliquid periret quod terrena possidet cupiditas, nec aurum, nec argentum, nec si quid praediorum oblectaret oculos ejus, nec amici morerentur, nec filii, nec conjux, nec clientes; in his deliciis vellet semper vivere. Sed quia non potest semper, novit enim se mortalem; forte ad hoc colit Deum, et ad hoc orat Deum, et ad hoc gemit Deo, ut ista illi omnia usque in senectutem suppetant. Et si diceret ei Deus, Ecce facio te in his immortalem; pro magno bono acciperet, et exsultatione gaudiorum gratulatus non se caperet. Non vult hoc iste, qui unam petiit a Domino. Sed quid vult? Contemplari delectationem Domini per omnes dies vitae suae. Rursusque alius qui hoc modo et hac causa coleret Deum, si illa sibi temporalia adessent, iratum Deum non timeret, nisi ne illud auferret. Iste non propter hoc timet iratum; quandoquidem et de inimicis suis dixit, Ut edant carnes meas. Unde timet iratum? Ne auferat quod amavit. Quid amavit? Vultum tuum. Ideo hanc putat iram Domini, si avertat ab illo vultum suum. Domine, ne declines in ira a servo tuo. Posset illi forte responderi hoc modo: Quid times, ne declinet a te in ira? Magis si a te declinaverit in ira, non in te vindicabit: si incurras in illum iratum, vindicabit in te. Opta ergo potius ut declinet a te in ira. Non, inquit. Novit enim quid desiderat. Ira ejus non est nisi aversio vultus ejus. Quid si te faciet in deliciis istis et voluptate gaudiorum terrenorum immortalem? Respondet amator talis. Nolo; quidquid mihi praeter illum est, dulce non est: quidquid mihi vult dare Dominus meus, auferat totum, et se mihi det. Ne declines in ira a servo tuo. Forte ab aliquibus declinat, non in ira; quomodo a quibusdam qui illi dicunt: Averte faciem tuam a peccatis meis 28Psal. L, 11 . Quando a peccatis tuis avertit faciem suam, non in ira a te declinat. Avertat ergo faciem suam a peccatis tuis: sed non avertat faciem suam a te.

Notes

  1. 28. Psal. L, 11